monumenta.ch > Hieronymus > 52
Hieronymus, Epistulae, 3, 51 S. EPIPHANII AD IOANNEM Episcopum Ierosolymorum A Hieronymo Latine reddita. <<<     >>> 53. AD PAULINUM.

bsb4610.127 r  52[Alias 2. Scripta anno 394.]. AD NEPOTIANUM. [De Vita Clericorum et Monachorum.] MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT AUSBLENDEN

1  [Nepotiano, Heliodori ex sorore nepoti, praescribit vivendi formam, quam Clerici, ac Monachi sequi debeant, saluberrima per singulas virtutes, quae ad eorum vitam pertinent, praecepta paraenitice exponens.]
[Huiusmodi epigraphen, Hieronymus Presbyter Nepotiano Presbytero salutem, quam Martianaeus post Erasmum praefert, Mss. aliique libri, nescio an verius, ignorant.] Petis a me, Nepotiane carissime, litteris transmarinis, et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi, et qua ratione is, qui saeculi militia derelicta, vel Monachus coeperit esse, vel Clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. [In ea, quam recens adornavimus S. Doctoris Vita, locus iste discutitur, atque explicatur.] Dum essem adolescens, imo pene puer, et primos impetus lascivientis aetatis eremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum sanctum Heliodorum exhortatoriam Epistulam, plenam lacrymis quaerimoniisque, et quae deserti sodalis monstraret affectum. Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus, et calentibus adhuc Rhetorum studiis atque doctrinis, quaedam scholastico flore depinximus. Nunc iam cano capite, et arata rugis fronte, et ad instar bovum pendentibus a mento palearibus, Frigidus obsistit circum praecordia sanguis [Virgil. Georg. lib. 2] Unde et in alio loco idem Poeta canit: Omnia fert aetas, animum quoque. Et post modicum: Nun coblita mihi tot carmina, vox quoque Moerin Iam fugit ipsa. [In Bucol. Eclog. 8]2  Quod ne de Gentili tantum bsb4610.127 v litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur itaque puella de universis [Falso editi vetustiores, et Vaticanum exemplar, de universis filiabus, vel filiis.] finibus Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret [3. Reg. 1]. Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel [Notissimum Comoediae genus ab Atella Oscorum oppido prope Aversam in Campania sic appellatum. Vide Livium lib. 7. cap. 2.] Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, supererat Abigail, et reliquae uxores eius, et concubinae, quas Scriptura commemorat. Omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum adolescentulae grandaevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit; et cum Rebecca iam vetula nunquam friguit. Taceo de prioribus ante Diluvium viris, qui post annos nongentos, non dico senilibus, sed pene iam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesiere amplexus. Certe Moyses dux Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit [Olim non mutavit uxorem.]. 3  Quae est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, bsb4610.128 r tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret amplexus. 'Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei. [Alia exemplaria, notante Gravio, ne dereliqueris eum, iuxta Graecum.] Neque derelinquas illam et apprehendet te: ama illam, et servabit te. Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam: circumda illam, et exaltabit te: honora illam, et amplexabitur te; ut det capiti tuo coronam gratiarum. Corona quoque deliciarum protegat te' [Prov. 4. 5. sqq.]. Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia, [Martianaeus post Erasmum, caeterae virtutes, perperam, ac renitentibus nostris omnibus et Victorianis Mss. aliisque vulgatis. Tum Cisterciense exemplar, crebra ieiunia, Vaticanum autem, et vetus editio eleemosynae vocabulum non habent. Chameunia, ne quid praetermittamus, Graece χαμευνία, sit humi cubatio.] decrescunt caetera: ieiunia, vigiliae, et eleemosynae, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur eleemosynae: et, ne sermonem longius traham, cuncta quae per corpus exercentur, fracto corpore [Idem Cistercien. minora fiant necesse est.] minora fiunt. Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis, his dumtaxat qui labore, et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia, et orationis ad Dominum bsb4610.128 v Iesum frequentia, scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit: sed quod adolescentia multa corporis sustineat bella, et inter incentiva vitiorum, et carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus suffocetur, et suum non possit explicare fulgorem. Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam honestis artibus instruxerunt, et in lege Domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metit [Confer. Praefat. lib. 2. in Amos]. Unde et sapiens ille vir Graeciae [Sic quidem editi omnes ac Mss. habent, quotquot inspeximus. Sed cum Themistoclem inclytum illum Atheniensium Ducem hic intelligere haud liceat, neque duo alii Themistocles Stoici, quorum alterum Longinus memorat, alterum Plutarchus lib. 1. Symp. loquentem inducit, huc referri satis commode possint, verosimillimum est pro Themistocles legendum Theophrastus, qui celeberrimus Graeciae Philosophus, ut ex Laertio constat, cum diutissime vixisset, necdum satis vixisse sibi visus est. Annos quidem vitae eius enumerat idem Laertius 85. sed ibi vitiatus est numerus pro 105. sive ut rectius Hier. supputat 107. nam ipse Theophrastus se annorum 99. cum Characteres scriberet, fuisse profitetur in Praefatione.] Themistocles, cum expletis centum et septem annis, se mori cerneret, dixisse fertur, se dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset. Plato octogesimo primo anno scribens, mortuus est. Et [Vitiose Socratem pro Isocrate obtrudunt quidam Mss. atque editi vetustiores. Isocratis autem annos totidem in Macrobiis Lucianus enumerat, ut scias falli Victorium, qui centum et unum ex eodem supputat. Sunt autem ex Cicerone sumpta haec omnia, Dialog. de Senectute: «Est enim quiete et pure et eleganter aetatis actae placida ac lenis senectus: qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens, mortuus est. Qualem Isocratis, qui librum qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse dicitur, vixitque quinquennium postea . . . Sophocles ad summam senectutem Tragoedias fecit, qui propter studium cum rem familiarem negligere videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut quemadmodum nostro more male regentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi dissipatorem a re familiari removerent iudices. Tum senex, dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat Oedipum Coloneum recitasse iudicibus, quaesivisseque num illud carmen desipientis videretur, quo recitato, sententiis iudicum est liberatus. Num igitur hunc, num Hesiodum, num Simonidem, num Stesichorum, num quos ante dixi Isocratem, Gorgiam num Homerum, num Philosophorum principes Pythagoram, Democritum, num Platonem, num Socratem, num postea Zenonem, Cleantem, aut eum quem vos etiam Romae vidistis, Diogenem Stoicum coegit suis studiis obmutescere senectus? An non in omnibus iis studiorum agitatio vitae aequalis fuit?» Quae postrema verba exagerat Hieronymus his cygneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt, quae nescio an vere, si Sophoclis singulare exemplum excipias, dici de reliquis possint.] Isocrates, nonaginta novem annos in docendi scribendique labore complevit. Taceo caeteros Philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et Cleantem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt. Ad Poetas venio, Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, qui grandes natu, cygneum nescio quid, et solito dulcius, vicina morte, cecinerunt. Sophocles cum propter nimiam senectutem et rei bsb4610.129 r familiaris negligentiam, a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus; et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato Censorius, Romani generis disertissimus iam et senex, Graecas litteras discere, nec erubuerit, nec desperaverit. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris, iam vetuli et pene decrepiti, dulcior melle oratio duxerit. Sed et ipsius nominis Abisag sacramentum, sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur enim, pater meus superfluus, vel patris mei rugitus. Verbum superflui, ambiguum est; sed in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi non necessarius ponitur. Abisag autem, id est, rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonat, et ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur: ut significet bsb4610.129 v calere sapientiam et divina lectione fervere: quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi [c. 38] coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo quod parietem diviserat, duos ante populos separantem, divisoris, id est, Phares, sortitus est nomen. Et Rahab meretrix in typo Ecclesiae resticulam, mysterium sanguinis continentem, ut Iericho pereunte domus eius salvaretur, appendit [al. additur in fenestra]. Unde et in alio loco de viris sanctis Scriptura commemorat: Hi sunt, qui venerunt de calore domus patris Rechab [1. Paral. 2. 55]. Et Dominus noster in Evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quam volo ut ardeat [Luc. 12. 49]. Qui in discipulorum corda succensus, cogebat eos dicere: 'Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?' [Ib. 24. 32.]4  Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia, et per fines capitulorum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientium. Amplexetur me modo sapientia, et Abisag nostra, quae nunquam senescit, in meo requiescat sinu. Impolluta enim est, virginitatisbsb4610.130 rque perpetuae, et quae in similitudinem Mariae, cum quotidie generet, semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et Apostolum, spiritu ferventes [Rom. 12. 11]. Et in Evangelio Dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta Prophetam Zachariam, stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente, refrigescet caritas multorum [Matth. 24][Zach. 11]. Audi igitur, ut Beatus [S. Cyprianus Epist. 1. ad Donatum. «Denique accipe non diserta, sed fortia, nec ad audientiae popularis illecebram culto sermone fucata, sed ad divinam indulgentiam praedicandam rudi veritate simplicia.» Paulo post cum Pontificem Christi Heliodorum dicit, intellige eum Altini fuisse Episcopum, qua ornatus dignitate Aquileiensi Concilio an. 381. sub Damnaso interfuit.] Cyprianus ait, non diserta, sed fortia. Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei, usque ad perfectam ducat aetatem, et per singulos gradus vivendi praecepta constituens, in te caeteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo beato Heliodoro, qui nunc Pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et quotidie discere: normamque vitae eius, exemplum habere virtutum. Sed et nostra qualiacumque sunt suscipe, et libellum hunc, libello illius copulato, ut cum ille te Monachum erudierit, hic Clericum doceat esse perfectum. 5  Igitur Clericus qui Christi servit Ecclesiae, interpretatur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim κλῆρος Graece, sors Latine appellatur: propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, bsb4610.130 v talem se exhibere debet, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino. Qui Dominum posidet, et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus [Ps. 15. 5][. et 72. 26], nihil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars eius non erit Dominus. Verbi gratia: si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem: cum istis partibus, Dominus pars eius fieri non dignabitur. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus haereditatis eius: nec accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi Levita et Sacerdos vivo de decimis, et altari serviens, altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens, iterum iterumque monebo, ne officium Clericatus genus antiquae militiae putes: id est, NE LUCRA SAECULI in Christi quaeras militia: ne plus habeas quam quando Clericus esse coepisti: et dicatur tibi, Cleri eorum non proderunt eis [Ierem. 12. 13. secundum LXX]. [Glossema huiusmodi addunt veteres editi: Nonnulli enim sunt ditiores Monachi, quam fuerant saeculares, et Clerici (sed Clericorum nomen abest a vetustioribus) qui possident opes sub Christo paupere, quas sub locuplete et fallace diabolo non habuerant, ut suspiret (al. susciperet) eos Ecclesia divites, quos mundus tenuit ante mendicos: quae perperam ex Epitaphio Nepotiani huc translata sunt, neque in ullo Mss. exemplari inveniuntur. Caeterum in his quae subdit Hieron. de Clericorum hospitalitate, et negotiatione, Constantii Constitutio an. 343. conferenda est, qua ille Clericos ab onere hospites suscipiendi exemit, et praeterea his, qui alimoniae causa negotiationem exercere voluissent, immunitatem largiebatur. Quae duo hic Hier. improbat, volens, pauperes et peregrinos a Clericis suscipi hospitio, tametsi ea Lege excusari viderentur, et negotiationis quaestus iam illiberales non licere, quos alii passim Auctores et Patres damnant.] Mensulam tuam pauperes et peregrini, et cum illis Christus conviva noverit. NEGOTIATOREM Clericum, et ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae [1. Cor. 15. 33]. Tu aurum contemnis, bsb4610.131 r alius diligit: tu calcas opes, ille sectatur: tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum; illi verbositas [Vocem secretum quaedam manu exarata exemplaria non habent, et statim loquacitas pro verbositas. Ex editis vero plerique attrita frons, cui nundinae et fora, etc.] attrita frons, fora placent et plateae, ac medicorum tabernae. In tanta morum discordia, quae potest esse concordia? [Gravius, suffragante pervetusto exemplari, legi iubet ostiolum.] HOSPITIOLUM tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto mansites: nec in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior [Addit Victorius cum aliis quibusdam excusis nec Sampsone fortior; alii et praecipue Mss. libri, quos sequi placet, omittunt.]: nec Salomone potes esse sapientior. MEMENTO semper, quod paradisi colonum, de possessione sua mulier eiecerit [Genes. 3]. Aegrotanti tibi quilibet sanctus frater assistat, et germana, vel mater, aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si huiuscemodi non fuerint consanguinitatis, castimoniaeque personae, multas anus nutrit Ecclesia, quae et officium praebeant, et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore, et animo aegrotare coepisse. PERICULOSE TIBI ministrat, cuius vultum frequenter attendis. Si propter officium Clericatus, aut vidua a te visitatur, aut virgo, bsb4610.131 v nunquam domum solus introeas. Tales habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si Lector, si Acolytus, si Psaltes, te sequitur, non ornentur veste, sed moribus: nec calamistro crispent comas; sed pudicitiam habitu polliceantur. SOLUS CUM SOLA, secreto, et absque arbitro, vel teste, non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem maiorem domus, virginem, viduam, vel maritam: non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones, et quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. CREBRA MUNUSCULA, et sudariola, et fasciolas, et vestes ori applicitas, et oblatos [Deerant in Erasmiana ac Benedictina editione voculae et oblatos, quas ex aliis etiam Mss. libris reposuimus.] ac degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. 'Mel meum, meum desiderium: omnes delicias, et lepores,' et risu dignas urbanitates, et caeteras ineptias amatorum, in Comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in Monachis et in Clericis, quorum et Sacerdotium proposito, et propositum ornatur Sacerdotio? Nec hoc dico, quod aut inte aut in sanctis viris ista formidem; sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu, et et boni et mali reperiantur: MALORUMQUE condemnatio, bsb4610.132 r laus bonorum sit. 6  Pudet dicere, sacerdotes idolorum, mimi, et aurigae, et scorta, haereditates capiunt: solis Clericis et Monachis hoc [Nimirum Constitutione Valentiniani Imperat. ad Damasum Papam: «Ecclesiastici, aut ex Ecclesiasticis, vel qui continentium se volunt nomine nuncupari, viduarum ac pupillorum domos non adeant,» etc. De hac etiam S. Ambrosius epist. 18. n. 13. ad Valentinianum iuniorem loquens, «Nobis, inquit, privatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur,» etc. Et illa quidem postmodum abrogata est Marciani Imperat. Novella, quae habetur Cod. Theod. l. 16. tit. 3. Sed interim uterque Hieronymi, atque Ambrosii locus utinam exemplo sint, temporalia lucra Clericis, Monachisque non esse quaerenda, quibus soli animarum quaestus cordi esse debent, non pietatis obtentu opibus inhiare.] Lege prohibetur: et prohibetur non a persecutoribus, sed a Principibus Christianis. Nec de lege conqueror; sed doleo cur meruerimus hanc legem. Cauterium bonum est, sed quo mihi vulnus, ut indigeam cauterio? Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia. Per [Cautum erat laudata Valentiniani Constitutione, ut neque per subiectam personam valerent Clerici aut Monachi aliquid vel donatione vel testamento percipere, et tamen adhuc, quod mirum est, per fideicommissa legibus illudi Hier. quaeritur.] fideicommissa legibus illudimus; et quasi maiora sint Imperatorum scita, quam Christi, leges timemus, Evangelia contemnimus. Sit haeres, sed mater filiorum, id est, gregis sui [Hinc verissime Ambrosius citata Epist. 18. «Quod Sacerdotibus fani legaverit Christiana vidua, valet; quod ministris Dei, non valet. Siquidem Ecclesiasticis tantum personis, non item Ecclesiis legata capere ea Lege interdictum erat.] Ecclesia, quae illos genuit, nutrivit et pavit. Quid nos inserimus, inter matrem et liberos? GLORIA EPISCOPI EST, pauperum inopiae [Plerique Mss. opibus] providere. Ignominia omnium Sacerdotum est, propriis studere divtiis. Natus in paupere domo, et in tugurio rusticano; qui vix milio et cibario pane, rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio. Novi et genera et nomina piscium, in quo littore [Cisterciens. duoque alii Mss. in quo littore collecta sint, vitiose. Petronius Specim. belli civilis, Lucrinis Eruta littoribus vendunt conchylia coenas, Ut renovent per damna famem, etc.] coneha lecta sit calleo: saporibus avium discerno provincias; et ciborum pretiosorum me raritas, ac novissime damna ipsa delectant. Audio praeterea in senes, et anus absque liberis, quorumdam turpe bsb4610.132 v servitium. Ipsi apponunt matulam [al. mappulam], obsident lectum, purulentiam stomachi, et phlegmata pulmonis, manu propria suscipiunt. Pavent ad introitum medici, trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur: et si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur: SIMULATAQUE laetitia, mens intrinsecus avara torquetur. Timent enim, ne perdant ministerium; et vivacem senem, Mathusalae annis comparant. O quanta apud Deum merces, si in praesenti pretium non sperarent! Quantis sudoribus haereditas cassa expetitur! Minori labore margaritum Christi emi poterat. 7  Divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce quod doceas: obtine eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possis exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Permane in his quae didicisti, et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris: paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem, de ea quae in te est spe et fide. Non confundant opera tua sermonem tuum: ne cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat, Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis? DELICATUS MAGISTER EST, qui pleno ventre bsb4610.133 r de ieiuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi os, mens, manusque concordent. Esto subiectus Pontifici tuo, et quasi animae parentem suscipe. Amare filiorum, timere servorum est. 'Si pater sum, inquit, ubi est honor meus? Si Dominus ego sum, ubi est timor meus?' [Malach. 1. 2] Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina; Monachus, Pontifex, avunculus tuus, qui te iam in omnibus, quae sancta sunt, docuit. Illud etiam dico, quod Episcopi, Sacerdotes se esse noverint, non dominos [Alibi se Patres esse non dominos]: honorent Clericos quasi Clericos, ut et ipsis a Clericis, quasi Episcopis honor deferatur. Scitum illud est oratoris [Est L. Licinii Crassi, qui Cn. Domitii Aenobarbi in Censura collega fuit, ut notatum est Victorio, ex tertio Ciceronis de Oratore. At ille vitiatos codices putat, culpamque in librarios conferens, Crassi legendum vult pro Domitii. Nos memoriae lapsum in Auctore nostro, ex eo quod collegae ambo fuerint, putamus verosimilius.] Domitii; Cur ego te, inquit, habeam ut principem, cum tu me non habeas ut Senatorem? Quod Aaron et filios eius, hoc esse Episcopum et Presbyteros noverimus: Unus Dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium. Recordemur semper quid Apostolus Petrus praecipiat Sacerdotibus: 'Pascite eum qui in vobis est gregem Domini: providentes non coacte, sed spontanec secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in clerum, sed forma facti gregis ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam' [1. Petr. 5. 2. et seqq.]. Pessimae consuetudinis est in quibusdam Ecclesiis, tacere [Presbyteris facultatem quidem verbi faciendi in Ecclesia concesserat Canon 33. Concilii Carthagin. 4. tantum ne coram episcopis concionarent. Hunc pessimum morem, qui tamen diu multumque in quibusdam Ecclesiis obtinuit, improbat S. Doctor, eumque imitatus Pseudo Hieronymus Epistola de septem Ecclesiae ordinibus. Vid. aliam Epistolam Augustin. et Alypii ad Aurelium Carthag. Episc. alios que passim Auctores.] Presbyteros, et praesentibus bsb4610.133 v Episcopis non loqui, quasi aut invideant, aut non dignentur audire. 'Et si alii,' inquit Apostolus Paulus, 'fuerit revelatum sedenti, prior taceat. Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes consolentur: et spiritus Prophetarum Prophetis subiectus est. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis' [1. Cor. 14. 30. et seqq.]. 'Gloria patris est filius sapiens' [Prov. 10. 1]. Gaudeat Episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit Sacerdotes. 8  Docente te in Ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur. Lacrymae auditorum, laudes tuae sint. Sermo Presbyteri, Scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum, et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere, et celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctorum hominum est. Attrita frons interpretatur saepe quod nescit: et cum aliis persuaserit, sibi quoque usurpat scientiam. Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus, rogatus a me ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est, secundo primum [Luc. 6. 1], eleganter lusit, docebo te, inquiens, super hac re in Ecclesia: bsb4610.134 r in qua mihi omni populo acclamante, cogeris invitus scire quod nescis. Aut certe si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis. Nihil tam facile, quam vilem plebeculam et indoctam concionem, linguae volubilitate decipere. quae quidquid non intelligit, plus miratur. M. Tullius (in quem pulcherrimum illud elogium est: 'Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus Orator:' tu illi, ne solus) in oratione pro Quinto [Una haec apud Hieronymum Tullianae huius Orationis, quae iamdiu intercidit, mentio est, nec satis proinde constat, Gallio ne an Gallo legendum sit, utramque enim lectionem Mss. probant atque editi, quorum vetustiores habebant olim, pro Q. Ligario Gallo. Paulo post Cisterciense exemplar convivia legit pro colloquia, et forte verius, sic enim inscribi solebant huiusmodi Dialogi, et Graece συμποσία, compotationes.] Gallio, quid de favore vulgi, et de imperitis concionatoribus loquatur, attende, ne his fraudibus ludaris. Loquor enim, quae sum ipse nuper expertus. Unus quidam Poeta nominatus homo, perlitteratus, cuius sunt illa colloquia Poetarum ac Philosophorum, cum facit Euripidem et Menandrum inter se, et alio loco Socratem atque Epicurum disserentes, quorum aetates non annis, sed saeculis scimus esse disiunctas, quantos is plausus et clamores movet? Multos enim condiscipulos habet in theatro, qui simul litteras non didicerunt. 9  Vestes pullas aeque [Rectissime Petrus Cluniacensis hunc locum exponit, quod tantum admoneatur Nepotianus, in nigri albique coloris usu fastum cavere; non ut alii et praecipue Baronius, ut probent Clericos antiquitus neque atra veste indutos, neque alba, sed eius, qui inter utrumque est, coloris.] devita, ut candidas. Ornatus ut sordes pari modo fugiendae sunt, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium bsb4610.134 v vestium linearum non habere, laudabile est. Alioqui ridiculum et plenum dedecoris est, referto marsupio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt qui pauperibus paulum tribuunt, ut amplius accipiant; et sub praetextu eleemosynae quaerunt divitias, quae magis venatio appellanda est, quam eleemosynae genus. Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces. Modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo sacculi protrahantur. Sciat Episcopus, cui commissa est Ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. MELIUS EST non habere quod tribuam, quam impudenter petere quod recondam. Sed et genus arrogantiae est, clementiorem te velle videri, quam Pontifex Christi est. Non omnia possumus omnes. Alius in Ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, auris, venter, et caetera. Lege Pauli Epistulam ad Corinthios: quomodo diversa membra unum corpus efficiunt [I. Cor. 12]. Nec rusticus tamen et simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit: nec peritus et eloquens, lingua aestimet sanctitatem. MULTOQUE MELIUS EST e duobus imperfectis, rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem. 10  Multi aedificant parietes, et columnas ecclesiae substruunt: bsb4610.135 r marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat, dives in Iudaea Templum, mensam, lucernas, thuribula, patellas, scyphos, mortariola, et caetera ex auro fabrefacta [3. Reg. 5. ][et 6]. Tunc haec probabantur a Domino, quando Sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum. Quanquam haec omnia praecesserint in figura: 'Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt' [2. Cor. 10. 11]. Nunc vero cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicarit, COGITEMUS crucem eius, et divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammona? [Luc. 16.] Quid suspicimus [al. suscipimus] et amamus, quod Petrus se non habere, gloriose testatur? [Act. 3]. Alioqui si tantum litteram sequimur, et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et caetera. Ducant Pontifices Christi, uxores virgines: quamvis bonae mentis sit qui cicatricem habuerit, et deformis est, privetur Sacerdotio: lepra corporis, animae vitiis praeferatur. Crescamus et multiplicemur, et repleamus terram: nec immolemus agnum, nec mysticum bsb4610.135 v Pascha celebremus, [Nempe sancitum est Deuteron. 16. 6. ne Pascha ubivis locorum mactare liceret; hucque in primis spectat Augustin. Retractat. l. 1. cap. 10. de Iudaeis locus, quod «apud gentes sacrificare non poterant: sicut eos et nunc videmus sine sacrificiis remansisse; nisi forte quod per Pascha immolant ovem, hoc in sacrificio deputetur.» Adde Zenonem nostrum serm. 7. de Exodo, et serm. 13. de eodem argumento. Priore, «Pharisaeus quemadmodum legitimum Pascha possit celebrare non video, cuius eminens, famosumque illud templum, miserabili vastatione campis aequatum, suo pulvere iacet sepultum. In altero, «Iudaeos legitimum Pascha celebrare non posse paucis accipe, Christiane. Salomonis templum hostili vastatione submersum cum ruina sua iaceat sepultum, ubi sacrificant?»] quia haec absque Templo fieri lege prohibentur. Figamus septimo mense tabernaculum, et solemne ieiunium buccina concrepemus. Quod si haec omnia spiritualibus spiritualia comparantes, scientesque cum Paulo, quod lex spiritualis est [Rom. 7], et David verba cantantis [al. cantantes]: 'Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua' [Ps. 118. 18], sic intelligimus, ut Dominus quoque noster intellexit, et interpretatus est sabbatum: aut aurum repudiemus cum caeteris superstitionibus Iudaeorum: aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro, aut probare nobis necesse est, aut damnare. 11  Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores Sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores Consulum, et milites excubare, iudicemque provinciae melius apud te prandere, quam in palatio. Quod si obtenderis te facere haec, ut roges pro miseris atque subiectis, IUDEX SAECULI plus deferet Clerico continenti, quam diviti: et magis sanctitatem tuam venerabitur, quam opes. Aut si talis est, qui non audiat Clericos pro quibuslibet tribulatis, nisi inter phialas [al. inter calices et phialas], libenter carebo bsb4610.136 r huiuscemodi beneficio; et Christum rogabo pro iudice, qui magis et citius subvenire potest, quam iudex: 'Melius enim est confidere in Domino, quam confidere in homine. Melius est sperare in Domino, quam sperare in principibus' [Ps. 117. 8][. 9]. Nunquam vinum redoleas, ne audias illud Philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. Vinolentos Sacerdotes et Apostolus damnat, et vetus lex prohibet [Levit. 10]. Qui altario deserviunt, vinum, et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest; sive illa quae frumento conficitur; sive pomorum succo, aut cum favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus, aqua pinguior [Nobis legendum videtur colatur, pro coloratur, quod habent libri omnes. Quod vero barbaram potionem dicit, eaque barbararum gentium intelligenda est, maxime septemtrionalium, alii amaram volunt scribi debuisse, sed perperam.] coloratur. Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur (siquidem et Dominus vini potator est appellatus [Matth. 11]: et Timotheo dolenti stomachum, modica vini sorbitio relaxata est [1. Tim. 5], sed modum pro aetatis, et valetudinis et corporum qualitate exigimus in potando. Quod si absque vino ardeo adolescentia, et inflammor calore sanguinis, et succulento validoque sum corpore, libenter carebo bsb4610.136 v poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, et nescio an apud nos aeque resonet: Pinguis venter, non gignit [Aliter mentem; sed et senarius apud Graecos versus habet παχεῖα γαστήρ λεπτὸν οὐ τίκτει νόον.] sensum tenuem. 12  Tantum tibi ieiuniorum modum impone, quantum ferre potes. Sint tibi pura, casta, simplicia, moderata, et non superstitiosa ieiunia. Quid prodest oleo non vesci, et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere, carycas, piper, nuces, palmarum fructus, similam, mel, pistacia? Tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane [Haec et dum delicias sectamur, a regno coelorum retrahimur duo Mss. non habent. Paulo infra Betarum vocabulo confictum aliud Baccarum substituit Victorius.], et dum delicias sectamura, regno coelorum retrahimur. Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam, aquam non bibere, nec vesci pane; sed sorbitiunculas delicatas et contrita olera, betarumque succum, non calice sorbere, sed concha. Proh pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis; nec taedet superstitionis! Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus. FORTISSIMUM ieiunium est aqua et panis. Sed quia gloriam non habet, et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune ieiunium non putatur. 13  Cave ne hominum rumusculos aucuperis: ne in offensam Dei, populorum laudem commutes. Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem [Galat. 1. 10]. Desiit placere bsb4610.137 r hominibus, et servus factus est Christi. Per bonam famam et malam, a dextris et a sinistris Christi miles graditur: nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur: non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit, et tristia. Per diem sol non urit eum, neque luna per noctem [Ps. 120. 6]. Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis. Nolo te dilatare fimbrias, et ostentui habere phylacteria, et conscientia repugnante, pharisaica ambitione circumdari [Tota haec pericope decem fere versuum, ab hinc scilicet usque Vis scire, si quod sentimus, aperte profiteri licet, aut Hieronymum auctorem non habet, aut nimium depravata est, atque inversa a librariis. Eam certe si deleas, optime contextus fluet; si retineas, implexa omnia sunt, abruptusque sensus. Ad haec distant quam maxime et verbis, et serie editi a Mss., atque isti inter se quod alterum glossematis indicium est. Verba «Inde pendet Evangelium, inde Lex (Martian. Crux) et Prophetae. Fidelis mecum Lector intelligis quid taceam, et quid tacendo loquar. Tot regulae quot species gloriarum,» hoc ordine in Mss. praeferuntur, et statim, Quanto melius erat, etc. Qui ordo etsi praeposterus aliis editoribus visus sit, antiquior tamen est, et concinnior, eumque tantum non sequimur, quod totus locus satius videatur una litura emendandus. Caeterum etiam quibusdam interpolationibus scatet, ut verbis sive sacra, et Apostolica doctrina, et voculis te ante regulae, et vanarum percurrant, quae quid significent, omnino non video.]. Quanto melius erat haec non in corpore, sed in corde gestare; et Deum habere fautorem, non aspectus hominum? Inde pendet Evangelium inde Lex et Prophetae; sive sacra et Apostolica doctrina. 'Melius est enim haec omnia in mente portare, quam in corpore.' Fidelis mecum Lector intelligis quid taceam, et quid magis tacendo loquar. Tot te regulae, quot species gloriarum percurrant. Vis scire quales Dominus quaerat ornatus? Habeto prudentiam, iustitiam, temperantiam, fortitudinem. His coeli plagis includere, haec te quadriga [al. additur in altum], velut aurigam Christi, ad metam concitum [al. concita] ferat. Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius. Ex omni parte decoraris, cingeris, atque protegeris, bsb4610.137 v et ornamento tibi sunt et tutamini, gemmae vertuntur in scuta. 14  Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahas, aut alios audias detrahentes. 'Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti et tacui. Existimasti inique, quod ero tui similis: aguam te et statuam contra faciem tuam' [Ps. 49. 20][. 21]. [Sequens integrum comma longe aliter Cisterciens. legit ex persona Dei: «Subaudiam sermones tuos, et cuncta quae de aliis es locutus, ut tua sententia iudiceris, in his ipse deprehensus, quae in aliis arguebas.» Reliqui Mss. libri, quos sequimur, magno numero in hac tantum voce sententia a vulgatis differunt, qui legebant conscientia.] Parce a detractione linguae, custodi sermones tuos, et scito quia per cuncta, quae de aliis loqueris, tua sententia iudicaris, et in his ipse deprehenderis, quae in aliis arguebas. 'Neque vero illa iusta est excusatio, Referentibus aliis iniuriam facere non possum.' Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapidem nunquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te videt non libenter audire, non facile detrahere: 'Cum detractoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?' [Prov. 24. 21][. 22] tam videlicet eius qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti. 15  Officii tui est visitare languentes, nosse domos matronarum, ac liberos earum, et nobilium virorum bsb4610.138 r custodire secreta. Officii tui sit, non solum oculos castos servare, sed et linguam. Nunquam de formis mulierum disputes, nec quid agatur [Plenius apud Gravium, nec quid in cuiusque domo agatur.] in alia, domus alia per te noverit [Exstat Hippocratis iuramentum, et Largi de eo testimonium: «Hippocrates conditor nostrae professionis initia disciplinae ab iure iurando tradidit. «et,» longe praeformans animos discentium ad humanitatem.»]. Hippocrates adiurat discipulos suos, antequam doceat, et in verba sua iurare compellit: extorquet sacramento silentium, sermonem, incessum, habitum, moresque praescribit. Quanto magis nos, quibus animarum medicina [al. cura] commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias? Consolatores potius nos in moeroribus suis, quam convivas in prosperis noverint. FACILE CONTEMNITUR Clericus, qui saepe vocatus ad prandium, ire non recusat. 16  Raro accipiendum. Nuptias Clericus non conciliat. Sacrilegium Ecclesiam fraudare.---Nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare quam accipere [Act. 20]. Nescio quo enim modo etiam ipse qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat, et mirum in modum si eum rogantem contempseris, [Apud Gravium, plus miratur.] plus te posterius veneratur. Praedicator continentiae [Adnotatu dignum, quod ad veteres matrimonii ceremonias primis Ecclesiae saeculis usitatas pertinet; et bono quidem instituto Hieronymus improbat, olim vero Tertullianus laudaverat, cuius duo loci nostri Doctoris sententiam maxime illustrant; alter lib. 2. ad Uxorem cap. ultimo, ubi praedicat felicitatem eius matrimonii, quod Ecclesia conciliat; alter lib. de Monogamia cap. XI. ubi «matrimonium, inquit, postulas quod eis a quibus postulas: non licet habere, ab Episcopo monogamo, a Presbyteris, et Diaconis eiusdem sacramenti, etc.], nuptias ne conciliet. Qui Apostolum legit, dicentem, Superest, ut qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant [1. Cor. 7]; cur virginem cogit ut nubat? qui de monogamia Sacerdos est, quare viduam hortatur ut digama sit? [Vetitum istud semper in Ecclesia, «Divina procuratione contempta procuratores rerum saecularium Clericos fieri, quemadmodum dolet Cyprianus lib. de Lapsis. Conferendus in hanc rem canon. 16. Concilii Carthaginiensis habiti P. C. Honorii XII. et Theodosii VIII. Tum Sulpitius Severus hist. lib. 1. S. Gregorius lib. 8. epist. 11. adversus Basilium Episcopum Capuanum, aliaque id genus quam plurima.] Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum, quomodo possunt bsb4610.139 r esse Clerici, qui proprias iubentur contemnere facultates? AMICO QUIPPIAM rapere, furtum est: Ecclesiam fraudare, sacrilegium est. Accepisse quod pauperibus erogandum est, et esurientibus plurimis, vel cautum esse velle, vel timidum; aut quod apertissimi sceleris est, aliquid inde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor, et tu iudicas quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim quod acceperis, aut si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut [Al. apud Gravium ut sua sponte ipse distribuat.] sua ipse distribuat. NOLO SUB occasione mea sacculus tuus plenus sit. Nemo me melius, mea servare potest. Optimus dispensator est qui sibi nihil reservat. 17  Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam Virginitatis libello [Epistula XXII. de Virginit. servanda], quem sanctae Eustochio Romae scripseram, post annos decem rursus Bethleem ora reserare, et confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti: aut scribentes nosse, cunctorum adversum nos maledicorum tela esse torquenda. Quos obsecro ut quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversariis, sed ut amicis scripsimus; bsb4610.139 v nec invecti sumus in eos qui peccant, sed ne peccent, monuimus. Neque in illos tantum, sed et in nos metipsos severi iudices fuimus: volentesque festucam de oculo alterius tollere, nostram prius trabem eiecimus. Nullum laesi, nullius nomen saltem descriptione [al. mea scriptura] signatum est. Neminem specialiter meus sermo pulsavit. Generalis de vitiis disputatio est [Ex Cicerone pro Leg. Manil. «Ego autem neminem nomino. Quare irasci mihi nemo poterit, nisi qui ante de se voluerit confiteri.» Vid. similem sententiam in Apol. prima contra Ruffinum.]. Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se quod talis sit, confitebitur.



Hieronymus, Epistulae, 3, 51 S. EPIPHANII AD IOANNEM Episcopum Ierosolymorum A Hieronymo Latine reddita. <<<     >>> 53. AD PAULINUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik